Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 9: Versus 16

Trecenta quoque.Perfectam fidem significat in sanctae Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia praedicatores, qui sunt Ecclesiae custodes, claritate sapientiae splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt.Sex quoque brachiola.In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad coelum ascenditur.Scabellum aureum.Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut poenitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati.Stantes juxta brachiola: sed et alios duodecim leunculos,etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde:Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriamPsal. 113..Brachiola,etc. in Regum ita:Et duae manus hinc et inde tenentes sedileIII Reg. 10.. Haec sunt solatia divinae gratiae, quae Ecclesiam provehunt ad regnum coeleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde:Sine me nihil potestis facereJoan. 5..
(* Traductions européennes)